monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 7
Quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo, immo , me miserum! , etiam laudatorem habeo, et eum, cui non omnes placent (hoc enim malo dicere quam 'omnes non placent'). Non tibi per multos fulta liberos domus est, neque turba lateri circumerrat, nec multus intra limen heres est, nec post me ali(us), quem retineas (quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom etiam deos cum votis patris vidisses certantis). et tutior adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus; memento, post terga vinctis manibus ductus est. tu, Crasse, post evestigata illa fugitivorum arma urbis Romanae divitissimus , qui nunc apud Parthos eges sepulchro quoque.